Home Prior Books Index
←Prev   2 Corinthians 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
4:2  sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
4:3  quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
4:4  in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
4:5  non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
4:6  quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
4:7  habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
4:8  in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
4:9  persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
4:10  semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
4:11  semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
4:12  ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
4:13  habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
4:14  scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
4:15  omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
4:16  propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
4:17  id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
4:18  non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt